Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime
Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud
te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum
solis conuiciis impleturum; quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest. quo ego
uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi
copia et facultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae et probandi mei; quanquam istae
calumniae ut prima specie graues, ita ad difficultatem
defensionis repentinae fuere. nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore
mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et
insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere. quae ego cum intellegerem non
tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata,
ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui.
ibi uero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex
uerbis rem factam uideret, quaerere occepit ex diffidentia
latibulum aliquod temeritati.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.