previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[65] en ultro augeo magiae suspicionem: non respondeo tibi, Aemiliane, quem colam βασιλέα; quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo.

De nomine ut inpraesentiarum satis dixi. quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam. audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo legum libro auditurus: θεοῖσιν δὲ ἀναθήματα χρεὼν ἔμμετρα τὸν μέτριον ἄνδρα ἀνατιθέντα δωρεῖσθαι. γῆ μὲν οὖν ἑστία τε οἰκήσεως ἱερὰ πᾶσι πάντων θεῶν: μηδεὶς οὖν δευτέρως ἱερὰ καθιερούτω θεοῖς2hoc eo prohibet, ut delubra nemo audeat priuatim constituere; censet enim satis esse ciuibus ad immolandas uictimas templa publicadeinde subnectit: χρυσὸς δὲ καὶ ἄργυρος ἐν ἄλλαις πόλεσιν ἰδίᾳ καὶ ἐν ἱεροῖς ἐστιν ἐπίφθονον κτῆμα, ἐλέφας δὲ ἀπὸ λελοιπότος ψυχὴν σώματος οὐκ εὔχαρι ἀνάθημα, σίδηρος δὲ καὶ χαλκὸς πολέμων ὄργανα: ξύλου δὲ μονόξυλον τι ἂν θέλῃ τις ἀνατιθέτω, καὶ λίθου ὡσαύτως. [p. 73] ut omnium assensus declarauit, Maxime quique in consilio estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me uidetis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: