previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. arduo itinere atque prolixo fatigatus est.’ His ego auditis mores atque parsimoniam ratiocinans Milonis, volensque me artius ei conciliare, ‘ NihilinquamRerum istarum, quae itineris ubique nos comitantur, indigemus. Sed et balneas facile percontabimur. Plane quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque hordeum acceptis istis nummulis tu, Fotis, emito.’ His actis et rebus meis in illo cubiculo conditis pergens ipse ad balneas, ut prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupidinis peto inque eo piscatum opiparem expositum video et percontato pretio, quod centum nummis iudicaret, aspernatus viginti denariis praestinavi. Inde me commodum egredientem continuatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusquc ac comiter deosculatus [p. 42]Mi Luci,’ aitSat Pol diu est quod intervisimus te, at Hercule exinde cum a Vestio 1magistro digressi sumus. Quae autem tibi causa peregrinationis huius?’ ‘ Crastino die scies: ’ inquamSed quid istud? Voti gaudeo: nam et lixas et virgas et habitum prorsus magistratui congruentem in te video.’‘Annonam curamus,’ aitEt aedilem gerimus, et si quid obsonare cupis, utique commodabimus.’ Abnuebam, quippe qui iam cenae affatim piscatum prospexeramus: sed enim Pythias visa sportula, succussisque in aspectum planiorem piscibus, ‘At has quisquilias quanti parasti?’ ‘ VixinquamPiscatori extorsimus accipere

1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: