previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. pari noctis futurae pretio. Nec gravate magister meus voluptates ex eius arbitrio largiebatur, partim mercedes amplissimas acceptando, partim novum spectaculum domino praeparando: incunctanter ei denique libidinis nostrae totam detegit scaenam. At ille liberto magnifice munerato destinat me spectaculo publico: et quoniam neque egregia illa uxor mea propter dignitatem neque prorsus ulla alia [p. 512] inveniri potuerat grandi praemio, vilis anquiritur aliqua sententia praesidis bestiis addicta, quae mecum incoram publicam populi caveam frequentaret. Eius poenae talem cognoveram fabulam: Maritum habuit, cuius pater peregre proficiscens mandavit uxori suae, matri eiusdem iuvenis (quod enim sarcina praegnationis oneratam eam relinquebat) ut si sexus sequioris edidisset fetum, protinus quod esset editum necaretur. At illa, per absentiam mariti nata puella, insita matribus pietate praeventa, descivit ab obsequio mariti, eamque prodidit vicinis alumnandam, regressoque iam marito natam necatamque nuntiavit. Sed ubi flos aetatis nuptialem virgini diem flagitabat, nec ignaro marito dotare filiam pro natalibus quibat, quod solum potuit, filio suo tacitum secretum aperuit: nam et oppido verebatur ne quo casu caloris iuvenalis impetu lapsus nescius nesciam sororem incurreret. Sed pietatis spectatae iuvenis et matris obsequium et sororis officium religiose dispensat et, arcanis domus venerabilis silentii custodiat 1 [p. 514] traditis, plebeiam facie tenus praetendens humanitatem, sic necessarium sanguinis sui munus aggreditur ut desolatam vicinam puellam parentumque praesidio viduatam domus suae tutela receptaret, ac mox artissimo multumque sibi dilecto contubernali, largitus

1 Adlington here inserts in his text an explanation which is not in the Latin, but is convenient for following the thread

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: