Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘2. patrimonium condi solebat, curiose perspexerat. Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam compareret; nam et praesidium fugae, quo velocius frustratis insecutoribus procul ac procul abderet sese, eidem facile suppeditasse: equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum. Plane servum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque herilium futurum indicem per magistratus in publicam custodiam receptum, et altera die tormentis vexatum pluribus ae paene ad ultimam mortem excarnificatum nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen| in patriam Lucii illius multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent.’
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones,
[p. 302]
immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.