Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] Proximus est his frumentis usus hordei, quod rustici hexastichum, quidam etiam cantherinum appellant, quoniam et omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum pascit et hominem salubrius quam malum triticum,1nec aliud in egenis rebus magis inopiam defendit. Seritur soluta siccaque terra et vel praevalida vel exili, quia constat arva segetibus eius macescere; 2propter quod pinguissimo agro, cuius nimiis 3viribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud, committitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.