previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis. In pingui vero septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora vacent intervalla per quae frequentes prolixaeque materiae diffundantur. Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur: quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur; eaque sic denotata per repastinatum 4 intenditur, et iuxta purpuram calamus defigitur.5 [2] Atque ita paribus spatiis ordines diriguntur. Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in 1 2 3 4 5 [p. 322] dupondium6et dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes. In hanc mensuram scrobibus depressis viviradices ita deponuntur ut a media scrobe singulae in diversum sternantur, et contrariis frontibus fossarum [3] ad calamos erigantur. Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram; deinde eam velut veteranam vatem totam exputare, et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque et cicatrices adlevare; si quae etiam radices, quod maxime cavendum est ne fiat in eximendo, laboraverint, 7eas amputare; sic deinde curvatam deponere ne duarum vitium radices implicentur. Id enim vitare facile est per imum solum iuxta diversa latera fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli 8 [4] non excedant quinquelibrale pondus. Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus: quem secutus Vergilius tutari semina et muniri 9sic praecipit: Aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas. et paulo post: Iamque reperti Qui saxo super atque ingentis 10pondere testae Urgerent: 11hoc effusos munimen ad imbres, Hoc ubi hiulca siti findit canis aestifer arva. 12 13 14 15 16 17 [p. 324] [5] Idemque Poenus auctor probat vinacea permixta stercori depositis seminibus in scrobe admovere,18quod illa provocent et eliciant novas radiculas: hoc per hiemem frigentem et umidam 19scrobibus inferre calorem tempestivum,20ac per aestatem virentibus alimentum et umorem praebere.21Si vero solum cui vitis 22committitur, videtur exile, longius arcessitam pinguem humum scrobibus inferre censet: quod an expediat, regionis annona operarumque ratio nos docebit.

1 ex quo M, Ald., Gesn., Schn.: quod SAac, vett. edd.

2 saepius om. a.

3 translatam Ursinus: translatum codd., ei vulgo.

4 repastinationem c.

5 deficitur SA. a Because the quickset, having an established root system, is planted in a greater variety of soils than is the rootless cutting. b Cf. Palladius, III. 9. 10.

6

7

8

9

10

11

12 dipondium c: dipundium SA: clipundium a.

13 lavoverint SA: levaverint c, vett. edd.

14 singulis Aac.

15 munire SAaM.

16 ingenti S: repertis (reperti a) qui super atque incentis (vincentis c, in gentis a) Aac.

17 teste urgeret M: testa urgetur S: testa re urgetur A: testa reurgetur ac; deinde et fusos SAac. a Cf. De Arb. 4. 4 and Palladius. III. 10. 2-3. b Georg. II. 348. c Ibid. 350-353.

18

19

20

21

22

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: