previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed electio dupliciter facienda est; non enim solum fecundam esse matrem satis est, ex qua semina petuntur, sed adhibenda ratio est subtilior, ut ex his partibus trunci sumantur, quae et genitales sunt et [2] maxime fertiles.Vitis autem fecunda, ciuus pro- 1 2 3 4 5 6 7 [p. 268] geniem studemus summittere, non tantum debet eo aestimari, quod uvas compluris exigit, potest enim trunci vastitate id accidere et frequentia 8palmitum; nec tamen eam feracem dixerim, cuius singulae uvae 9in singulis sarmentis conspiciuntur. Sed si per unumquemque pampinum maior numerus uvarum dependet; si ex singulis gemmis compluribus materiis cum fructu germinat; si denique etiam e duro virgam 10aliquibus 11racemis citat; si etiam nepotum fructu12gravida est; ea sine dubitatione ferax 13destinari debet legendo malleolo. [3] Malleolus autem novellus est palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudinem,14quod in ea parte, qua 15deciditur ex vetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem praebet. Hunc ex fecundissima stirpe 16legendum censemus omni tempore quo vineae putantur, ac super terram gemmis tribus vel quattuor extantibus diligenter obruendum loco modice umido non uliginoso; dum tamen antiquissimum sit considerare ne vitis, ex qua is sumitur, ancipitem floris habeat eventum, ne difficulter acinus 17ingrandescat, ne aut praecoquem 18aut serae maturitatis fructum adferat. Nam illa volucribus, 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 [p. 270] [4] haec etiam tempestatibus hiemis infestatur. Tale porro genus non una 29comprobatur vindemia; potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare. Sed ubi plurium 30velut emeritis annorum stipendiis fides surculo constitit, nihil dubitandum est de fecunditate. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio; id enim tempus fere virentium generositatem declarat,31quo sol in eandem partem signiferi per eosdem32numeros redit, per quos cursus sui principium ceperat.33Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασιν 34vocant studiosi rerum caelestium.

1 sentiunt SAac, vett. edd.

2 materia SAacM, vett. edd.: terra vulgo.

3 seminari SA, sed vitiario in marg. A.

4 pastionis S.

5 optime (optinent in marg. A) SAa.

6 sexceni ac, et in marg. A: sexeni M: septeni SA: sex-centeni plerique edd.: octogeni Schn.

7 milia quattuor (quatuor ac) et viginti SAacM, plerique edd.: millia tria et ducenta Schn. a The bipalium had a cross-bar fitted to the handle at some distance above the blade, which allowed the spade to be pushed

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19 accidere frequentis SA1.

20 vite c.

21 etiam me dura virgo SA: etiam in dura virga a.

22 aliquis SA.

23 nec totum fructum SA.

24 a similitudine rei acM, et vulgo ante Schn.

25 qua S, Schn.: quae A, et vulgo: que acM.

26 statione SA.

27 acinis SAc.

28 praecoquis SAc: percoquis a.

29

30

31

32

33

34

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: