Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] ulmus, post etiam fraxinus. Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est. Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et 1 2 3 4 5 6 7 [p. 46] montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur. Ulmus, quod et vitem commodissime patitur, et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur. Itaque si 8arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus. Nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.