Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] mari1subigitur.2Locus est ad hos usus extructus, machinam vocant rustici, duos parietes adverso clivulo inaedificatos qui angusto intervallo sic inter se distant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit. Aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris 3munitus: ad quae 4capistrata in imo clivo constituitur equa, ut et prona 5melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat. Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit. Id enim utilius est, quam quod quidam faciunt, ut et fetam nihilominus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.