previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quae fere consummabant, Publi Silvine, ruris experiendi 1 scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris. Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit: nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quae dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen [2] agrestibus magis, quam urbanis prosint. Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur; et eisdem familiarem focum 1mensam-que pretiosis 2dapibus opulentent; 3postremo venditorum animalium pretio villae reditum augeant. Quare 4de hoc quoque genere pastionis dicendum [3] censui. Est autem id fere 5vel in villa, vel circa villam. In villa est, quod appellant Graeci ὀρνιθῶνας καὶ περιστερεῶνας; atque etiam eum datur liquoris 6facultas ἰχθυοστροφεῖα sedula cura exercentur. Ea 7 8 9 10 11 12 13 14 [p. 322] sunt omnia, ut Latine potius loquamur, sicut avium cohortalium stabula, nec minus earum, quae conclavibus saeptae saginantur, vel aquatilium animalium [4] receptacula. Rursus circa villam ponuntur μελισσῶνες καὶ χηνοτροφεῖα, quin etiam λαγοτροφεῖα studiose administrantur, quae nos similiter appellamus apum cubilia, apiaria, vel nantium volucrum, quae stagnis piscinisque laetantur, aviaria, vel etiam pecudum silvestrium, quae nemoribus clausis custodiuntur, vivaria.

1

2

3

4

5

6

7 experiendi SA: exercendis experiendique a: et exercendique c.

8 nec om. SA.

9 focum Aac: locum S.

10 pretiosis Sac: pretioribus A.

11 opulentent A: -ant c: -et S: -em a.

12 quare ac: que SA.

13 fere Sac: ferre A.

14 liquoris Aac: litoris S.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: