previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Rura meam, Cornute, tenent uillaeque puellam:
ferreus est, heu heu, quisquis in urbe manet.
ipsa Venus latos iam nunc migrauit in agros,
uerbaque aratoris rustica discit Amor.
5o ego, cum aspicerem dominam, quam fortiter illic
uersarem ualido pingue bidente solum
agricolaeque modo curuum sectarer aratrum,
dum subigunt steriles arua serenda boues!
nec quererer quod sol graciles exureret artus,
10laederet et teneras pussula rupta manus.
pauit et Admeti tauros formosus Apollo,
nec cithara intonsae profueruntue comae,
nec potuit curas sanare salubribus herbis:
quidquid erat medicae uicerat artis amor.
ipse deus solitus stabulis expellere uaccas ...
et miscere nouo docuisse coagula lacte,
lacteus et mixtis obriguisse liquor.
15tunc fiscella leui detexta est uimine iunci,
raraque per nexus est uia facta sero.
o quotiens illo uitulum gestante per agros
dicitur occurrens erubuisse soror!
o quotiens ausae, caneret dum ualle sub alta,
20rumpere mugitu carmina docta boues!
saepe duces trepidis petiere oracula rebus,
uenit et a templis inrita turba domum:
saepe horrere sacros doluit Latona capillos,
quos admirata est ipsa nouerca prius.
25quisquis inornatumque caput crinesque solutos
aspiceret, Phoebi quaereret ille comam.
Delos ubi nunc, Phoebe, tua est, ubi Delphica Pytho?
nempe Amor in parua te iubet esse casa.
felices olim, Veneri cum fertur aperte
30seruire aeternos non puduisse deos.
fabula nunc ille est: sed cui sua cura puella est,
fabula sit mauult quam sine amore deus.
at tu, quisquis is es, cui tristi fronte Cupido
imperat ut nostra sint tua castra domo ...
35ferrea non uenerem sed praedam saecula laudant:
praeda tamen multis est operata malis.
praeda feras acies cinxit discordibus armis:
hinc cruor, hinc caedes mors propiorque uenit.
praeda uago iussit geminare pericula ponto,
40bellica cum dubiis rostra dedit ratibus.
praedator cupit immensos obsidere campos,
ut multa innumera iugera pascat oue:
cui lapis externus curae est, urbisque tumultu
portatur ualidis mille columna iugis,
45claudit et indomitum moles mare, lentus ut intra
neglegat hibernas piscis adesse minas.
at mihi laeta trahant Samiae conuiuia testae
fictaque Cumana lubrica terra rota.
heu heu diuitibus uideo gaudere puellas:
50iam ueniant praedae, si Venus optat opes:
ut mea luxuria Nemesis fluat utque per urbem
incedat donis conspicienda meis.
illa gerat uestes tenues, quas femina Coa
texuit, auratas disposuitque uias:
55illi sint comites fusci, quos India torret
Solis et admotis inficit ignis equis:
illi selectos certent praebere colores
Africa puniceum purpureumque Tyros.
nota loquor: regnum ipse tenet, quem saepe coegit
60barbara gypsatos ferre catasta pedes.
at tibi, dura seges, Nemesim quae abducis ab urbe,
persoluat nulla semina Terra fide.
et tu, Bacche tener, iucundae consitor uuae,
tu quoque deuotos, Bacche, relinque lacus.
65haud impune licet formosas tristibus agris
abdere: non tanti sunt tua musta, pater.
o ualeant fruges, ne sint modo rure puellae:
glans alat et prisco more bibantur aquae.
glans aluit ueteres, et passim semper amarunt:
70quid nocuit sulcos non habuisse satos?
tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte
mitis in umbrosa gaudia ualle Venus.
nullus erat custos, nulla exclusura dolentes
ianua: si fas est, mos precor ille redi.
75 ...
horrida uillosa corpora ueste tegant.
nunc si clausa mea est, si copia rara uidendi,
heu miserum, laxam quid iuuat esse togam?
ducite: ad imperium dominae sulcabimus agros:
80non ego me uinclis uerberibusque nego.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: