previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata et 1 candore mirabili, ita 2 ut plerique putent quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundia gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam 3 saepe adpetens [2] vini, frequenter abstinens, armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur. 4 5 6 7 [3] Non ab re esse credimus causas ostendere quibus [4] amorem senatus Clodius Albinus meruerit. cum Britannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum, [5] processit ad milites et hac contione usus est: ‘Si senatus populi Romani suum illud vetus haberet imperium, nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent, in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab [6] avis suis audierant, multa didicerunt. 8 et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit. Galliam senatus subegit et 9 Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum 10 principem Romano [7] exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset. 11 Britannias Caesar subegit, certe senator, nondum tamen dictator, hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si [8] timuisset senatum? et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et impurum principem damnare non timuit, cum sententiae in 12 13 14 15 eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque [9] imperium tunc tenebat. 16 quare, commilitones, ego Caesareanum nomen, quod mi Commodus detulit, nolo. [10] di faxint ut ne alii quidem velint, senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat, et quid 17 dico senatus? vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores.’

1

2

3

4 illi Damsté; ille P, Peter.

5 et P, Peter 1; om. by Peter 2.

6 ita Petschenig, Peter 2; et P; om. by Peter 1.

7 uarius nam Peter 1; narium nam P; uarii amans Petschenig, Peter 2.

8

9

10

11

12 didicerunt P, Peter 1; tradiderunt followed by lacuna Peter 2.

13 et om. in P, added by Peter 1; senatus subegit ins. before Hispanias by Peter 2.

14 stauarum P.

15 dixisse P.

16

17

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: