previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod [2] esset animi iam tum militaris et superbi, nam 1 fertur in scholis saepissime cantasse inter puerulosArma amens capio, nec sat rationis in armis,’ repetensArma amens capio.’ [3] Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur, nam et bos albus purpureis ad plenum [4] colorem cornibus natus est. 2 quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, quod, cum illi 3 sortem de fato 4 suo tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum: ‘ Hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, 5 sternet Poenos Gallumque rebellem.’ [5] et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat, ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictumsternet Poenos,’ quod Septimius Afer esset. 6 7 8 9 10 11 12 13 [6] fuit et aliud signum futuri imperii, nam cum Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis 14 lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata [7] est; quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum [8] etiam hinc sperans, cum rarum esset, aquilas in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die 15 hora convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum ei 16 fierent nomina, septem aquilae parvulae de nidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae. nec 17 hoc omen pater abnuit et 18 iussit [9] aquilas ali et diligenter curari, accessit omen, quod, eum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur, quod forte lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas mater praegnans paraverat, purpurea matris inligatus 19 est fascea; unde illi ioco nutricis etiam [10] Porphyrii nomen inditum est. haec atque alia signa imperii futuri fuere, quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur. 20 21 22 23 24 25

1

2

3

4

5

6 quod P.

7 ac latinis graecis P 1.

8 tum Peter; inte P; inde Salmasius.

9 superbi, nam Peter; superbiam P.

10 quod mirandum fuit cum cornibus added in P; rej. by Peter.

11 illi Peter 2; illis P.

12 facto P.

13 tumultus steteque P 1.

14

15

16

17

18

19

20 testudine albeis P.

21 diei P.

22 eis P.

23 ne P; Peter.

24 et ins. by Frankfurter.

25 inlitus P 1.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: