Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ad imperium venit natu5 iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur 1 2 3 4 5 [2] sed victo Pescennio, cum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod esset vir antiquae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter [3] rem publicam regeret, quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit: ‘Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo, [4] salutem, victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus libenter accepit, te quaeso, ut eo animo rem publicam regas quo delectus es frater animi mei, frater imperii. [5] Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. infantulo tuo Pescennio Princo [6] munera digna suo loco tuoque mittemus. tu velim exercitus rei publicae ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.