Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Vixit annis quadraginta duobus, imperavit cum fratre annis undecim, inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius naturalis sepultus est. [2] Nota est fabula, quam Marci non capit vita, quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte venenato, Marcus Vero porrexerit. [3] sed hoc 1 nefas est de Marco putari, quamvis Veri et [4] cogitata et facta mereantur. quod nos non in medio relinquemus sed totum purgatum confutatumque respuimus, cum adhuc post Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem nec adulatio videatur potuisse confingere. 2 3 4 5
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.