Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non fuisse, quin etiam supplicium eius graviter exegisse, si quidem Antoninum quiescentem et clementiora cogitantem ad vindictae necessitatem [2] impulit, cui 1 Antoninus quid rescripserit, subdita [3] epistula perdocebit: ‘Tu quidem, mea Faustina, religiose pro marito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam tuam in Formiano, qua me hortaris, [4] ut in Avidii conscios vindicem, ego vero et eius liberis parcam et genero et uxori, et ad senatum scribam, ne aut proscriptio gravior sit aut poena [5] crudelior. non enim quicquam est, quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam cle- 2 3 [6] mentia. haec Caesarem deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem tuum specialiter Pii nomine [7] ornavit, denique si ex mea sententia de bello iudicatum [8] esset, nec Avidius esset occisus, esto igitur secura; ' di me tuentur, dis pietas mea — — cordi est'. Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi.’ haec Antoninus ad coniugem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.