previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praefectus et Marcia concubina eius [2] inierunt coniurationem ad occidendum eum. primumque ei venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt. [3] Fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris. [4] Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur, senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est. [5] Opera eius praeter lavacrum, quod Cleander nomine [6] ipsius fecerat, nulla exstant, sed nomen eius alienis [7] operibus incisum senatus erasit. nec patris autem sui opera perfecit, classem Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent. [8] ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellavit, cum classem quoque Africanam [9] Commodianam Herculeam appellasset. ornamenta 1 2 3 4 5 sane quaedam Colosso addidit, quae postea cuncta [10] sublata sunt. Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum imposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum Gladiatorium et Effeminatum [11] non praetermitteret. hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quantum 6 videtur, senatus inter deos rettulit, flamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano. [12] Sorores tres superstites reliquit, ut natalis eius celebraretur. Severus instituit.

1 See note to Ver., iv, 8.

2 The story of the murder is given in greater detail by Dio, lxxii. 22, 4, and especially by Herodian, i. 16-17. Eclectus was also one of the conspirators; see c. xv. 2.

3 It was customary to fasten a hook to the bodies of condemned criminals and thus drag them to the Tiber. The populace had demanded that this should be done to the body of Tiberius (Suetonius, Tiberius, lxv. 1).

4 Cf. c xx. 1, and Dio, lxxiii. 2, 1. For his sepulchral inscription see G.I.L., vi. 992 = Dessau, Ins. Sel, 401.

5 The Thermae Commodianae; their exact site is unknown.

6

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: