previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Post haec Commodus numquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi [2] quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit quem ad modum ipse potens [3] esset, nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet. quod [4] Commodus laetanter accepit, hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit, 1 trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque 2 forma disceptatrice collegerat, in Palatio per convivia et balneas bac- 3 4 5 [5] chabatur. inter haec habitu victimam victimas immolavit, in harena rudibus, inter cubicularios gladiatores pugnavit lucentibus aliquando mucronibus. [6] tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit, quos voluit interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, [7] praedam omnem in sinum contulit, ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas misisset, [8] occidit, sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris 6 nomen imposuit. [9] uxorem, 7 quam deprehensam in adulterio exegit, [10] exactam relegavit et postea occidit, ipsas concubinas [11] suas sub oculis suis stuprari iubebat, nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus. [12] Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine [13] iudicio interempti, feminae quoque divites, et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati [14] spoliati sunt vel etiam interempti. iis autem quibus deerat ficti criminis adpositio obiciebatur, quod scribere noluissent 8 Commodum heredem. 9 10 11

1

2

3 Condiani Casaubon; condiciani P.

4 conciuit Egnatius; concilii P.

5 ui pretiisque Madvig, Peter 2; nuptiisque P; uultusque Turnebus, Peter 1.

6

7

8

9 matris P; patris Salmasius, Peter.

10 inposuit, uxorem Heer; inposuit uxoris P, Peter.

11 noluissent Casaubon, Baehrens; uoluissent P, Peter.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: