Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
suam iter facere coactus est. bello Parthico industria sua promeritus in Britanniam translatus est [2] ac retentus, post in Moesia rexit alam. deinde [3] alimentis dividendis in Via Aemilia procuravit. inde classem Germanicam rexit, mater eum usque in Germaniam prosecuta 1 est ibique obiit, cuius etiam [4] sepulchrum stare nunc dicitur, inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam artibus 2 remotus est, et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus [5] est. in quo munere adprobatus lectus est in senatu. [6] postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut com- 3 4 pensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae imposuit, statimque Raetias et [7] Noricum ab hostibus vindicavit, ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus, [8] exstat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia vel quae fecit vel quae perpessus [9] est. et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus, quod senator esset et 5 praefectus [10] praetorii fieri a se non posset. Cassiano motu composito e Syria ad Danuvii tutelam profectus est atque [11] inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit, bene gestis his provinciis Syriam meruit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.