Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum imperare, 1 cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt ut 2 appareat ignobilem, 3 sordidum, spurcum fuisse. [2] verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen [3] erat, haec fuerunt: Macrinum libertinum, hominem prostibulum, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis relegatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse causulas, declamasse, [4] ius 4 postremo dixisse; donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci [5] factum sub Vero Antonino. sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam 5 6 7 8 9 eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam [6] isse; venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci. ex quo officio ad [7] amplissima quaeque pervenit, dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Cara-callum imperatorem suum interemit tanta factione, 10 [8] ut ab eo non videretur occisus, nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita, id egit ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel incestum 11 displiceret, interemptus diceretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.