Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
post hoc in eum impetus factus est atque in latrina ad quam confugerat occisus. tractus deinde per publicum; addita iniuria cadaveri est, ut id in cloacam [2] milites mitterent. sed cum non cepisset cloaca fortuito, per pontem Aemilium, adnexo pondere ne 1 2 3 fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri [3] posset, tractum est cadaver eius etiam per Circi spatia, priusquam in Tiberim praecipitaretur. [4] Nomen eius, id est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, cum vult videri filius Antonini. [5] appellatus est post mortem Tiberinus et Tractaticius et Impurus et multa, si quando ea erant [6] designanda quae sub eo facta videbantur, solusque omnium principum et tractus est et in cloacam missus [7] et in Tiberim praecipitatus. quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur qui amorem senatus populi ac militum non merentur. [8] Opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii Iovem dicunt, et Amphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod Antoninus Severi filius coeperat, [9] nulla exstant, et lavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ab hoc subditicio 4 Antonino exstructae sunt, ab Alexandro perfectae. 5
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.