Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur iterasse. pretiosas vestes saepe conscidit. balaenam 1 cepit et adpendit atque ad eius [2] aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit, naves ' onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens, onus ventris auro excepit, in murrinis et [3] onychis minxit. idem dixisse fertur, ‘Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat [4] quae ipse feci facturusque sum.’ habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales ut una die nonnisi de 2 phasianis totum ederet omnesque missus sola phasianorum carne strueret, item alia die de pullis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de struthionibus, alia de oleribus, alia de pomis, [5] alia de dulciis, alia de opere lactario. saepe amicos 3 4 5 6 suos cum Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pulcherrimas [6] his diceret apparatas. fecit hoc idem etiam de pueris, et tunc, ante Philippum utpote, licebat. [7] ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro [8] solus audiretur. ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus est. [9] fertur et una die ad omnes Circi et theatri et Amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices tectus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine effectu libidinis aureos donaret, addens, ‘Nemo sciat, Antoninus haec donat.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.