Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Actae sunt res feliciter et in Mauretania Tingitana per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum adfinem eius et in Armenia per Iunium Palmatum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae, quibus in senatu et apud 1 populum lectis vario tempore cum etiam de Isauria 2 [2] optatae venissent, 3 omnibus nominibus est ornatus, iis vero qui rem publicam bene gesserant consularia ornamenta decreta sunt, additis etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus iis qui erant pauperes et aevo iam [3] graves, captivos diversarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores fuerunt, eos militiae, non tamen [4] magnae, deputavit. sola quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum essent, 4 si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos, [5] si etiam sua rura defenderent. addidit sane his et animalia et servos, ut possent colere quod acceperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem possidendum desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille ducebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.