Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio, mulier quaedam passis crinibus occurrit lugubri habitu et exclamavit ‘Maximini, Maximini, Maximini,’ neque quicquam amplius dixit et mortua est. videbatur enim [2] dicere voluisse ‘Succurrite.’ canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui [3] sunt deprehensi, lupi 1 quingenti simul ingressi sunt in eam urbem in quam 2 se Maximinus contulerat; plerique dicunt Emonam, alii Archimeam, certe quae [4] deserta a civibus venienti Maximino patuit, longum est omnia persequi, quae qui scire desiderat, is velim, 3 4 ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit. [5] Sepulchra eorum nulla exstant, in profluentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in Campo Martio insultante populo exusta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.