Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, [2] ducibus et militibus, denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam [3] militarem disciplinam retraxit, quod Alexandro, ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. [4] nam cum in Gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fugiens inter emptus est Maximino iam [5] imperatore appellato. et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt, quidam enim Mamaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto 1 bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites [6] in seditionem prorupisse. quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare ut exauctoraverat in oriente.
1 digito uideretur P.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.