Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque [2] rebus, quibus gula maxime delectatur, cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium, [3] si pranderet, vel cenam finiret. mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos [4] filios dereliquit, appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. 1 [5] vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus est, saepissime dicens illum quandoque in summa claritate cito esse [6] moriturum, nec tamen vita sua fortitudine a bonis umquam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei publicae ad consultationem defuit. [7] denique etiam senatus libentissime illum Augustum [8] appellavit atque in eo spem publicam posuit, vestitu [9] cultissimus, servis et omnibus suis carus. Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse, contra Dexippus putat eius filium esse Gordianum tertium, qui post hoc cum Balbino et Pupieno sive Maximo puerulus est adeptus imperium.
1 qui Gordiano P. obsecutus P, Peter, Bitschofsky; ab senatu Madvig, Peter.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.