Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Praeturam nobilem gessit, post iuris dictionem consulatum primum iniit cum Antonino Cara- 1 [2] callo, secundum cum Alexandro, filios duos habuit, illum consularem qui cum ipso Augustus appellatus est, qui iuxta Carthaginem in Africa bello absumptus est, et filiam Maeciam Faustinam, quae nupta est [3] Iunio Balbo, consulari viro. in consulatibus clarior fuit sui temporis consulibus, ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo latum clavum, 2 modo [4] circenses ultra imperatorium mirans modum, palmatam tunicam et togam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuit, cum ante imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio. [5] equos Siculos centum, Cappadoces centum permittentibus imperatoribus factionibus divisit, et per haec populo satis carus, qui semper talibus commovetur. [6] Cordus dicit in omnibus civitatibus Campaniae, Etruriae, Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per quadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse. [7] scripsit et laudes soluta oratione omnium Antoninorum 3 qui ante eum fuerunt, tantum autem Antoninos dilexit ut sibi quoque, ut multi dicunt, Antonini, ut plerique autem adserunt, Antonii nomen adscripserit. [8] iam illud satis constat quod filium, Gordianum nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud praefectum aerarii more Romano professus filium publicis actis eius nomen insereret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.