previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Balbinum, cottidie ingravescebant. et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, [2] Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. qua re occasio militibus data est intellegentibus facile discordes imperatores posse interfici, ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent, [3] impetum in eos fecerunt, turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palatii Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum [4] Maximus petens ut ei praesidium mitteret, sed ille suspicatus quod contra se eos peteret, quem postulare putabat 1 monarchiam, primum frustratus est, [5] deinde usque ad litem perventum est. in hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuriis produxerunt et per mediam civitatem ad Castra raptare voluerunt magna ex parte laniatos. one 2 [6] sed ubi compererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos occiderunt et in itinere medio [7] reliquerunt, inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus imperator est appellatus (id est Augustus)1, quia non erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se statim in Castra receperunt. [8] Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt.

1

2 quem postula re puta bat Peter; quem postulabat P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: