previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Victorinus

Postumus senior cum videret multis se Gallieni viribus peti atque auxilium non solum militum verum etiam alterius principis necessarium, Victo- 1 2 rinum, militaris industriae virum, in participatum vocavit imperii et cum eodem contra Gallienum conflixit. [2] cumque adhibitis ingentibus Germanorum [3] auxiliis diu bella traxissent, victi sunt. tunc interfecto etiam Lolliano solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario, cuius uxorem stupraverat, composita factione Agrippinae percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae mater castrorum dicta est, appellato, qui et ipse puerulus statim est interemptus, cum apud Agrippinam pater eius esset occisus. [4] De hoc, quod fortissimus fuerit et praeter libidinem [5] optimus imperator, a multis multa sunt dicta, sed satis credimus Iulii Atheriani partem libri cuiusdam [6] ponere, in quo de Victorino sic loquitur : ‘Victorino, qui Gallias post Iulium Postumum rexit, neminem aestimo praeferendum, non in virtute Traianum, non Antoninum in clementia, non in gravitate Nervam, non in gubernando aerario Vespasianum, non in censura totius vitae ac severitate militari Pertinacem [7] vel Severum, sed omnia haec libido et cupiditas mulierariae voluptatis sic perdidit ut nemo audeat virtutes eius in litteras mittere, quem constat omnium [8] iudicio meruisse puniri.’ ergo cum id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis mihi videor eius dixisse de moribus. 3 4 5 6

1 quae Σ ; om. in P.

2 in Σ ; om. in P.

3 i, e., Cologne.

4 See c. xxxi.

5 Not otherwise known and probably an invention of the biographer's.

6 See note to c. iii. 1.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: