Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse [2] videantur, sed curiositas nihil recusat, habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias 1 ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, 2 3 4 usque adeo ut etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et Traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in Templo Solis, quem Valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limites restitueret, praedam militibus daret, Thracias bubus, equis, mancipiis captivis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret. [3] tunc enim 5 Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias, dicens magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset, quare eum statuit ad rogare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.