Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ac ne multa et frivola prooemiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia Ripensi. [2] ego autem legisse me memini auctorem qui eum Moesia genitum praedicaret. et evenit quidem ut de eorum virorum genitali solo nesciatur qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale contingunt, ut [3] dent posteritati de locorum splendore fulgorem, nec tamen magnorum principum in rebus 1 summa sciendi 2 3 est ubi quisque sit genitus, sed qualis in re publica [4] fuerit, an Platonem magis commendat quod Atheniensis fuerit quam quod unicum sapientiae munus [5] inluxerit? aut eo minores invenientur Aristoteles Stagirites Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha quod in minimis nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.