Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hic frater Taciti germanus fuit, qui post fratrem arripuit imperium, non senatus auctoritate sed suo motu, quasi hereditarium esset imperium, cum sciret adiuratum esse in senatu Tacitum, ut, cum mori coepisset, non liberos suos sed optimum aliquem principem [2] faceret, denique vix duobus mensibus imperium tenuit et occisus est Tarsi a militibus, qui Probum audierant imperare, quem omnis exercitus legerat. [3] tantus autem Probus fuit in re 1 militari ut illum senatus optaret, miles eligeret, ipse populus Romanus adclamationibus peteret. [4] fuit etiam Florianus morum fratris imitator, nec tamen usquequaque, nam effu- 2 sionem in eo frater frugi reprehendit, et haec ipsa imperandi cupiditas aliis eum moribus ostendit fuisse quam fratrem. [5] Duo igitur principes una exstiterunt domo, quorum alter sex mensibus, alter vix duobus imperaverunt, quasi quidam interreges inter Aurelianum et Probum, post interregnum principes nuncupati. 3
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.