Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Dedit Romanis etiam voluptates, et quidem [2] insignes, delatis etiam congiariis. triumphavit de Germanis et Blemmyis, omnium gentium drungos usque ad quinquagenos homines ante triumphum duxit, venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut [3] populus cuncta diriperet. genus autem spectaculi fuit tale : arbores validae per milites radicitus vulsae conexis late longeque trabibus ad rixae sunt, terra deinde superiecta totusque Circus ad silvae consitus speciem [4] gratia novi viroris effronduit. missi deinde per omnes 1 2 aditus struthiones mille, mille cervi, mille apri; iam damae, ibices, oves ferae et cetera herbatica animalia quanta vel ali potuerunt vel inveniri, inmissi deinde [5] populares, rapuit quisque quod voluit, edidit alia die in Amphitheatro una missione centum iubatos leones, [6] qui rugitibus suis tonitrus excitabant. qui omnes e 3 posticis interempti sunt, non magnum praebentes spectaculum, quo occidebantur. neque enim erat bestiarum impetus ille qui esse e caveis egredientibus solet; occisi sunt praeterea multi, qui dirigere nolebant, [7] sagittis, editi deinde centum leopardi Libyci, centum deinde Syri ; editae centum leaenae et ursi simul trecenti; quarum omnium ferarum magnum magis constat spectaculum fuisse quam gratum. [8] edita praeterea gladiatorum paria trecenta Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis etiam latronibus Isauris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.