Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
sentiret. crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed sodalibus adfecta discordiis exte- 1 2 3 4 nuato felicitatis sensu usque ad Augustum bellis civilibus adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata, [2] si reparata dici potest libertate deposita, tamen utcumque, etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit. passa deinceps tot Nerones per Vespasianum [3] extulit caput, nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani vulnerata inmanitate, per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi vecordia [4] et crudelitate lacerata est. nihil post haec praeter Severi diligentiam usque ad Alexandrum Mamaeae [5] sensit bonum, longum est quae sequuntur universa conectere; uti enim principe Valeriano non potuit et [6] Gallienum per annos quindecim passa est. invidit Claudio longinquitatem imperii amans varietatum et [7] prope 5 semper inimica fortuna iustitiae, sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea quae sunt in publicis actibus eventuum [8] varietate mutentur, sed quorsum talibus querelis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carnium non reliquisset heredem.
1 ciuium Editor; ciuilium P, editors.
2 imperia ins. by Walter; om. in P; coluuionem ins. after tyrannorum by Richter, foil, by Peter.
3 Here follows in P a misplaced portion, consisting of c. xiii., 1 Augustum to c. xv. 5 fuisse; see Intro, to Vol. L, p. xxxiii. f.
4 So Editor; tumebat boni P; habuerat boni Peter; timebant boni Hohl (from Σ ).
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.