previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Dum1 haec in Asia geruntur, ne in Graecia quidem Macedoniaque tranquillae res fuere. Regnabat apud Lacedaemonios Agis, filius Archidami, qui Tarentinis opem fer ens occiderat eodem die, quo Philippus Athenienses ad Chaeroneam vicit: is Alexandri virtutis aemulus cives suos stimulabat, ne Graeciam Servitute Macedonum diutius premi paterentur: nisi in tempore providerent, idem iugum ad ipsos transiturum. Adnitendum igitur, dum aliquae Persis ad resistendum vires essent: illis oppressis adversus inmanem potentiam frustra avitae libertatis memores futuros. Sic instinctis animis occasionem belli movendi captabant. Prospero igitur eventu Memnonis invitati consilia cum eo miscere adgressi sunt et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva morte destituit, nihilo remissius agebant. Sed ad Pharnabazum et Autophradaten profectus Agis triginta argenti talento decemque triremes inpetravit, quas Agesilao fratri misit, ut in Cretam navigaret, cuius insulae cultores inter Lacedaemonios et Maccdonas diversis studiis distrahebantur. Legati quoque ad Dareum missi sunt, qui ad bellum ampliorem vim pecuniae pluresque naves peterent. Atque haec eorum consilia clades ad Issumnam ea interveneratadeo non interpellavit, ut etiam adiuvaret. Quippe fugientem insecutus Alexander in loca in dies longinquiora rapiebatur, et ex ipso proelio mercennariorum ingens multitude in Graeciam fuga se receperat: quorum octo milia pecunia conduxit Agis eorumque opera plerasque Cretensium urbes recepit. Cum deinceps Menon in Thraciam ah Alexandro missus barbaros ad defectionem inpulisset atque Antipater ad eam conprimendam exercitum ex Macedonia in Thraciam duxisset, opportunitate temporis strenue usi Lacedaemonii totam Peloponnesum paucis urbibus exceptis ad suas partes traxerunt confectoque exercitu viginti milium peditum cum duobus milibus equitum Agidi summam imperii detulerunt. Antipater ea re conperta bellum in Thracia, quibus potest condicionibus, conponit raptimque in Graeciam regressus ab amicis sociisque civitatibus auxilia cogit. Quibus convenientibus ad quadraginta milia militum recensuit. Advenerat etiam ex Peloponneso valida manus: sed quia dubiam eorum fidem cognoverat, dissimulata suspicione gratias egit, quod ad defendendam a Lacedaemoniis Alexandri dignitatem adfuissent: scripturum se id regi gratiam in tempore relaturo. In praesens nihil opus esse maioribus copiis: itaque domos redirent foederis necessitate expleta. Nuntios deinde ad Alexandrum mittit de motu Graeciae certiorem facturus. Atque illi regem apud Bactra demum consecuti sunt, cum interim Antipatri victoria et nece Agidis in Arcadia res transacta esset. Rex iam pridem tumultu Lacedaemoniorum cognito, quantum tot terrarum spatiis discretus potuit, providerat: Amphoterum cum Cypriis et Phoeniciis navibus in Peloponnesum navigare, Meneta tria milia talentum ad mare deferre iusserat, ut ex propinquo pecuniam Antipatro subministraret, quanta illi opus esse cognovisset. Probe enim perspexerat, quanti ad omnia [p. 152] momenti motus istius inclinatio futura esset: quamquam postea accepto victoriae nuntio cum suis rebus illam dimicationem conparans murium eam pugnam fuisse cavillatus est. Ceterum principia eius belli haud inprospera Lacedaemoniis fuere. Iuxta Corrhagum, Macedoniae castellum, cum Antipatri militibus congressi victores extiterant: et rei bene gestae fama etiam, qui dubiis mentibus fortunam spectaverant, societati eorum se adiunxerunt. Una ex Eleis Achaeisque urbibus Pellene foedus aspernabatur et in Arcadia Megalopolis, fida Macedonibus propter Philippi memoriam, a quo beneficiis adfecta fuerat. Sed haec circumsessa non multum a deditione aberat, nisi tandem Antipater subvenisset. Is postquam castra castris contulit seque numero militum alioque apparatu superiorem conspexit, quam primum de summa rerum proelio contendere statuit: neque Lacedaemonii detrectavere certamen. Ita commissa est pugna, quae rem Spartanam maiorem in modum adflixit. Cum enim angustiis locorum, in quibus pugnabatur, confisi, ubi hosti nullum multitudinis usum futurum credebant, fortissime congressi essent, ac Macedones inpigerrime resisterent, multum sanguinis fusum est. Sed postquam Antipater integram subinde manum laborantibus suis subsidio misit, inpulsa Lacedaemoniorum acies gradum paulisper retulit. Quod conspicatus Agis cum cohorte

1 Verba quae secuntur usque ad VI, 1,1 pugnae discrimen desunt in A, add. Freinshemius. In FP complures versus vacui relicti sunt, in BLV nihil spatii vacuum, sed in margine additum est a correctore hinc deest vel hic desunt plura (B).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: