previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. [110] in coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec prima duo suntsed accusatorem pro omni actore et petitore appello; possunt enim etiam sine accusatione in causis haec eadem controversiarum genera versari—, sed haec duo sunt ei prima, causa et events. Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum. Atque ipsa quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est. [111] quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur1; quod fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur. Spectant2 etiam ad causam facti motus animorum, [112] si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si in- sipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi3 vel in longinquum tempus differendi4; aut si iudici poena levior quam facti praemium; aut si facinoris voluptas maior quam damnationis dolor. [113] his enim fere rebus facti suspicio confirmatur, cum et voluntatis in reo causae reperiuntur et [p. 3033] facultates5. In voluntate autem utilitas ex adeptione alicuius commodi vitationeque incommodi quaeritur, ut aut spes aut metus impulisse videatur aut aliquis6 repentinus7 animi motus, qui etiam citius in fraudem quam ratio utilitatis impellit. Quam ob rem haec sint dicta de causa.

1 dicitur vulg.: dicatur P

2 Spectant nescio quis apud Lambinum: spectantur vulg.

3 periculum P

4 deferendi P

5 facultates Stroebel: facultatis P: facultas vulg.

6 alius codd. dett.

7 reperitur P codd dett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: