previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

132. iam Q. Catulus non antiquo illo more, sed hoc nostro, nisi quid fieri1 potest perfectius, eruditus2. Multae litterae, [p. 1039] summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophontio genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum; qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri. [133] tum Brutus: Mihi quidem, inquit, nec iste notus est nec illi;— sed3 haec mea culpa est, numquam enim in manus incideruntnunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac curiosius. Fuit igitur4 in Catulo sermo Latinus; quae laus dicendi non mediocris5 ab oratoribus plerisque neglecta est. Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam. Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus. [134] nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum, sed erat talis ut, cum quosdam audires6 qui tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus7 esses, sed melius non quaereres. [135] Q. Metellus Numidicus et eius conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset illis viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non saepe dicebat sed polite; Latine vero in primis est eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene loquendi8 fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est habitus disertorum. Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna9 belli crimini, invidia populi calamitati fuit.

1 nisi quid fieri L: nisi quod aliquid fieri Martha: vel si quid fieri Eberhard

2 perfecte eruditus I. Mueller: eruditus vulg.: eruditius L

3 sed L: nec Rivius

4 igitur, inquam Eberhard

5 mediocrite OG

6 una audires Kayser

7 eo contentus Lanibilns

8 bene loquendi secl. Kayser

9 cui fortuna O2B: qui fortuna L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: