previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. memoria teneo Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audivisse, cum diceret adulescentulo [p. 1025] se accidisse, ut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutus, ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent. Nam cum in silva Sila1 facta caedes esset notique homines interfecti insimulareturque familia, partim etiam liberi2 societatis eius, quae picarias de P. Cornelio L. Mummio censoribus redemisset, decrevisse senatum, ut de ea re cognoscerent et statuerent consules. [86] causam pro publicanis accurate, ut semper solitus esset, eleganterque dixisse Laelium. Cum consules re audita AMPLIVS de consili sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam. Tum Laelium, cum eum socii domum reduxissent egissentque gratias et ne defatigaretur oravissent, locutum esse ita: se quae fecisset honoris eorum causa studiose accurateque fecisse, sed se arbitrari causam illam a Ser. Galba, quod is in dicendo atrocior3 acriorque esset, gravius et vehementius posse defendi. Itaque auctoritate [87] C. Laeli publicanos causam detulisse ad Galbal; illum autem, quod ei viro succedendum esset, verecunde et dubitanter recepisse. Vnum quasi comperendinatus medium diem fuisse, quem totum Galbam in consideranda causa componendaque posuisse; et cum cognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret, usque illum, quoad ei nuntiatum esset consules descendisse, omnibus exclusis commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii4 aliud dictare eodem tempore solitus esset. Interim cum esset ei nuntiatum tempus esse, exisse in aedis eo colore et eis oculis, ut egisse causam, non commentatum putares. [88] addebat etiam idque5 [p. 1026] ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos exisse cum Galba; ex quo significabat illum non in agendo solum, sed etiam in meditando vehementem atque incensum fuisse. Quid multa? magna exspectatione, plurimis audientibus, coram ipso Laelio sic illam causam tanta vi tantaque gravitate dixisse Galbam ut nulla fere pars orationis silentio praeteriretur. Itaque multis querelis multaque miseratione adhibita socios omnibus approbantibus illa die quaestione liberatos esse.

1 in silva Sila Turnebus: in siuas ita F: istiuas ita BHMG: Stiuas ita O

2 liberti Corradus

3 atrocior Friller: adhortor L: asperior Martha: ardentior Corradus, alii alia temptaverunt

4 alii add. Manutius

5 id quod maluit Lambinus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: