previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

328. tum Brutus: Ego vero, inquit, et ista quae dicis video [p. 1101] qualia sint et1 Hortensium magnum oratorem semper putavi maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu afuisti. Sic ferunt, inquam, idque2 declarat totidem quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit, nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere consules. Sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra publico. [329] melius, quaeso, ominare3, inquit Brutus. Sit sane ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam tua; sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent quae ro providit4 futura. Saepe enim inter nos impendentis casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse.

[330] nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum5 impetu quantum possumus prohibeamus. Equidem etsi doleo me in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me etiam me tacente6 ipsa loquerentur viverentque mortuo7; quae, si recte esset, salute8 rei publicae, sin secus, interitu ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent. [p. 1102] .

1 et om. BHM

2 idemque BHM

3 ominare G3: o mine O2FG1: omitte C

4 providit L: praevidit Lambinus

5 amatorum vulg.: armatorum L

6 [me] tacente Stangl

7 viverentque mortuo Stangl: mortuoque (me add. Ernesti) viverent vulg.: mortuo viverentque vulg.

8 salute vulg.: saluti L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: