previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. [181] atque ego praeclare intellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerint1, praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos. Sed hoc quidem ignoratione; quid enim est superioris aetatis quod scribi possit2 de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? de his autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittemus3 [p. 1053] [eorum4 quos aliquando dicentis vidimus5]. [182] volo enim sciri6 in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de uno quoque dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse. Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. Pomponius C. Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit. [183] ex his Cotta et Sulpicius cum meo iudicio tum omnium facile primas tulerunt. Hic Atticus: Quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo iudicio turn omnium? Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit? An alii probantur a multitudine7, alii autem ab eis8 qui intellegunt? Recte requiris,'inquam, Attice; sed audies ex me fortasse quod non omnes probent. [184] an tu, inquit, id laboras, si huic9 modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando10 multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim. Etenim necesse est, qui ita dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari. Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare; qualis vero sit orator ex eo quod11 is dicendo efficiet poterit intellegi. [185] tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo: ut doceatur is apud quem dicetur12, ut delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat, [p. 1054] artifex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab oratore necne, ut ei qui audiunt13 ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet. Itaque numquam de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit.

1 sint ... fuerint C: sunt ... fuerunt H

2 sciri possit maluit Eberhard

3 praetermittemus Bake: praetermittimus L

4 eorum ... vidimus secl. Kayser

5 vidimus L: audivimus Ruhnken

6 sciri codd. det.: scire L

7 a mult. vulg.

8 ab eis codd. det.: ab his L

9 laboras, si huic Manutius: laborasse huic L

10 de... improbando secl. Schütz

11 quod quis maluit Jahn: quod ipse Weidner

12 dicetur L: dicatur codd. det.

13 audiunt L: audiant Ernesti: audient codd. det.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: