previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

57. his duobus eiusdem aetatis adnumerabatur nemo tertius, sed mihi placebat Pomponius maxime, vel dicam, minime displicebat. Locus erat omnino in maximis causis praeter eos de quibus supra dixi nemini, propterea quod Antonius, qui maxime expetebatur, facilis in causis recipiendis erat; fastidiosior Crassus, sed tamen recipiebat. Horum qui neutrum habebat, confugiebat ad Philippum fere aut ad Caesarem; †CottaSulpicius expetebantur1. Ita ab his sex patronis causae inlustres agebantur; neque tam multa quam nostra aetate iudicia fiebant, neque hoc quod nunc fit, ut causae singulae defenderentur a pluribus, quo nihil est vitiosius. [208] Respondemus eis quos non audivimus: in quo primum saepe aliter est dictum aliter ad nos relatum; deinde magni [p. 1061] interest coram videre me, quem ad modum adversarius de quaque re adseveret, maxime2 autem, quem ad modum quaeque res audiatur. Sed nil vitiosius quam, cum unum corpus debeat esse defensionis, nasci de integro causam, cum sit ab altero perorata. [209] omnium enim causarum unum est naturale principium, una peroratio; reliquae partes quasi membra suo quaeque loco locata suam et vim et dignitatem tenent. Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando aliquid ita dicere ut sibi ipse non conveniat3, quanto difficilius cavere, ne quid dicas quod non conveniat eius orationi qui ante te4 dixerit ? Sed quia et labor multo maior est totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur gratiae si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consuetudinem libenter adscivimus.

1 post Cotta Sulpiciusque expetebantur Martha: rarius Cotta et Sulpicius expetebantur Eberhard: tum C. et S. expetebantur Piderit: Cotta raro, rarius S. expetebatur Stangl: alii alia

2 maximi Buttmann

3 sibi ipse non conveniat L: sibi ipsum non conveniat Lambinus: tibi ipse non convenias Ernesti

4 te om. HG

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: