Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
66. is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius
etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad
obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus
patronis aliquot annos fuit. In huius oratione sermo
Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter,
nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis
parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo
dicerentur. Nam huius aequalis et inimicus C. Fimbria
non ita diu iactare se potuit; qui omnia magna voce dicens
verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat
tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset
insano inter disertos locos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.