Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[32]
exstitit igitur iam senibus illis
quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae
Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi;
magnus orator et perfectus magister1, quamquam forensi
luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo
meo quidem2 iudicio est postea consecutus. Is et ipse scri-
psit multa praeclare et docuit alios; et cum cetera melius
quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum
quendam oportere servari.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.