previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

71. [248] hoc loco Brutus: Quam vellem, inquit, de his etiam oratoribus qui hodie sunt tibi dicere liberet; et, si de 30 aliis minus, de duobus tamen quos a te scio laudari solere, [p. 1074] Caesare et Marcello, audirem non minus libenter quam audivi de eis qui fuerunt. Cur tandem ? inquam; an exspectas quid ego iudicem de istis, qui tibi sunt aeque noti ac mihi? Mihi me hercule, inquit, Marcellus satis est notus, [249] Caesar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum ego iudicare iam1 aliquid possem, afuit. Quid igitur de illo iudicas, inquam,2 quem saepe audivisti? Quid censes, inquit, nisi id, quod habiturus es3 similem tui? Ne ego, inquam, si ita est, velim tibi eum placere quam maxime. Atqui4 et ita est, inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque cotidianis commentationibus acerrime exercuit. [250] Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus sententiis5 et splendore vocis et6 dignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicit7, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem; maximeque laudandus est, qui hoc tempore ipso, quod8 liceat in hoc communi nostro et quasi fatali malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis turn etiam usurpatione et renovatione doctrinae. Vidi enim Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum. Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim, tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam similiorem. [251] Hic ego: Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet.

1 iam om. BHM

2 inquam add. Jahn

3 (id quod agniturus es) Madvig

4 atqui vulg.: atque L

5 sententiis add. Jahn

6 et add. vulg.

7 dicit Orelli: dicitur L

8 quod Peter: cum L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: