previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut iudicum aut etiam adversariorum, nec re solum sed saepe verbo; etsi1 sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo. [73] in omnibusque rebus videndum est quatenus; etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam parum; in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus2 hic, Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud desiderat; sed ad id quod agitur illud satis Cum hoc decerequod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximiscum hoc, inquam3, decere dicimus4, illud non decere, et id5 usquequaque quantum sit appareat in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas;—oportere enim perfectionem declarat offici, [74] quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu, contraque item dedecere; quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi6 orationem adfingit improbo stultove sapientis; si denique pictor ille vidit, cum in7 immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior8 Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca- [p. 2024] put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat quaerit, quid faciendum oratori putemus?—sed cum hoc tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat orator viderit: illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.

1 etsi enim maluit Lambinus

2 est locus codd. dett.: esset l. L

3 inquam L: uspiam Madvig

4 dicimus L: dicamus Ernesti

5 dicimus... et id secl. Lambinus

6 probi codd. dett.: probam L

7 in add. vulg.

8 tristior Sauppe ex Quint. ii. 13. 13: maestior L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Edward S. Forster, Isocrates Cyprian Orations, 33
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: