previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. hoc in generenam quasi silvam videsomnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.

[140] sed haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem quam volumus aspirare non possunt. De quo cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant1 iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur perturbabar magis. Occurrebat enim posse reperiri non invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam [p. 2044] laudum mearum, qui non censerent eius viri esse, de cuius meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa mandare. Quibus si nihil aliud responderem nisi me M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta petenti satis facere voluissem. [141] sed si profiterer2quod utinam possem!—me studiosis dicendi praecepta et quasi vias quae ad eloquentiam ferrent3 traditurum, quis tandem id iustus rerum existimator reprehenderet4? nam quis umquam dubitavit quin5 in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque6 rebus, secundas iuris scientia? cum in altera gratiae, gloriae, praesidi plurimum esset, in altera praescriptionum7 cautionumque praeceptio, quae quidem ipsa auxilium ab eloquentia saepe peteret, ea vero repugnante vix suas regiones finisque defenderet. [142] cur igitur ius civile docere semper pulchrum fuit hominumque clarissimorum discipulis floruerunt domus: ad dicendum si quis acuat aut adiuvet in eo8 iuventutem, vituperetur? nam si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate eloquentia; sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam iuvat universam9 rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum est id non gloriosum est docere?

1 movebant A: non movebant L

2 profiterer Ernesti: profitear L: profiteatur A

3 ferrent AL: ferent Jahn: ferant Kayser

4 reprehenderet AL: reprehendet cod. Vict.: reprehendat Bake

5 quin L: quod A

6 pacatis maluit Piderit

7 praescriptionum cod. Laur. Poggii: persecutionum AL

8 aut...eo secl. Hoerner

9 universam L: iuvat eversam A

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: