previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. [152] sed Graeci viderint; nobis ne si1 cupiamus. quidem distrahere voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam
et ibidem:
quam numquam vobis Grai atque barbari.
[p. 2048] at Ennius saepe2
Scipio invicte,
et semel quidem nos3:
hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.
[153] hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent. Sed quid ego vocalis? sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi' modis, in vas'4 argenteis, palmi'5 crinibus, tecti' fractis. Quid vero licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? nam ut duellum bellum, et6 duis bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium nominaverunt, cum superiores appellati essent semper Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus est nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e maxillis et taxillis7 et paxillo8 et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit. [154] libenter etiam copulando verba iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Iam in uno capsis tria verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro exinde dicimus. Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, sed nobiscum? quia si ita diceretur, obscaenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non cum me et cum te, ut esset simile illis nobiscum atque vobiscum9.

1 ne si L: nisi A

2 saepe A: semel L

3 et semel quidem nos Heerdegen: et quidem nos AL: et quidem nos semel Bergk: atque item nos Seyffert

4 in vas' Heerdegen: etuas A: muas L

5 palmi' Ribbeck: palmet A: palma et L

6 et om. A

7 taxillis A: axillis L

8 paxillo A: pauxillo L

9 vobiscum et nobiscum AL: correxerunt Itali

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: