previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

63. [212] quo autem pacto deceat incise membratimve dici iam videbimus; nunc quot modis mutentur comprehensiones conclusionesque dicendum est. Fluit omnino numerus a primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis pluribus, e quibus unum est secuta Asia maxime, qui dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est e singulis longis et brevibus. Explanandum est enim, quod1 ab aliis2 eidem pedes aliis vocabulis nominantur. [213] dichoreus non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est 1idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in contione dixit his verbis: 0 Marce Druse, patrem appellohaec quidem duo binis pedibus incisim; dein3 membratim: Tu4 dicere solebas sacram esse rem publicam ;—haec item membra ternis; post ambitus: [214] quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;—dichoreus; nihil enim ad rem, extrema illa longa sit an brevis; deinde: Patris dictum sapiens temeritas fili comprobavithoc dichoreo tantus clamor contionis exci- tatus est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus effecerit? Verborum ordinem immuta, fac sic: Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus brevibus et longa est, quem5 Aristoteles ut optimum probat, a quo dissentio. 'At eadem verba, eadem sententia.' [215] animo istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non [p. 2071] oportet; primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.

1 quod L: quod iam Rufinus: quoniam Stangl

2 ab aliis Rufinus: ab illis L

3 dein L: deinde Nonius et Rufinus

4 tu L Rufinus: tum Nonius

5 quem MP2O2 Rufinus: quam FO1: quem numerum maluit Stangl

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: