Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[212]
quo autem pacto deceat incise membratimve dici iam
videbimus; nunc quot modis mutentur comprehensiones
conclusionesque dicendum est. Fluit omnino numerus a
primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate
tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis
pluribus, e quibus unum est secuta Asia maxime, qui
dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est
e singulis longis et brevibus. Explanandum est enim, quod1
ab aliis2 eidem pedes aliis vocabulis nominantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.